The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents

[de Moneta]

[DE MONETA]

QUIBUSDAM uidetur quod aliquis rex aut princeps aucto-ritate propria possit de iure uel priuilegio libere mutare monetas in suo regno currentes et de eis ad libitum ordinare, ac super hoc capere lucrum seu emolumentum quantumlibet; aliis autem uidetur oppositum. Propter quod intendo in presenti tractatu de hoc scribere, quid secundum philosophiam Aristotilis principaliter michi uidetur esse dicendum, incipiens ab origine monetarum; nichil temere asserendo, sed totum submitto correccioni maiorum, qui forsan ex eis que dicturus sum poterunt excitari ad determinandum ueritatem super isto, ita ut omni cessante scrupulo omnes prudentes in unam possint sentenciam pariter conuenire, et circa hoc inuenire quod principibus et subiectis, ymo toti rei publice, profìciat in futurum.